- MADERA
- I.MADERAGall. l'Iste Madere, insula in mari Atlantico, nomen a copia lignorum sortita est, nam quicquid inibi erat soli, totum id silvis opacum densissimis conspiciebatur. Operae pretium igitur fuit his, qui primi insulam coluêre, ut multô eam igni purgarent; qui adeo grassatus est aliquando, ut etiam viros corripuisset, ni aquis humerotenus immersi sibi consuluissent. Insula im circuitu patet 40. milliar. portum non habet, verum peropportunas stationes. Feracis est soli, licet saltuosa instar Siciliae sit, scatet tamen frugibus innumeris: hinc Regmae insularum, quibusdam dicta: desiit autem fertilitas (licet adhuc plura producat) nam frequentiore semine attrita est; irrigatus fontibus, et amnibus conspicua est, quorum octo ibi visuntur, qui insulam interfluunt. Apri in montibus visuntur innumeri. Quum primum culta fuit insula, maxima hîc fuit columbarum copia, quibus capiendis, non aliâ arte usi sunt aucupes, quam ut alligatô perticae uncinô, ex arboribus, quibus insidebant, eas detraherent, non paventibus avibus, sed mirantibus, veluti, rem non visam hactenus, quoniam nullo habitatore humanô culta fuerat insula, sed solis avibus et feris cesserat. Metel. Alias Cerne Atlantica, Sansovin. Detecta fuit A. C. 1420. a Ioanne Gundisalvo, et Tristane Vasaeo auspiciis Henrici Lusitaniae Regis. Longa est 25. leuc. circuitus 60. circiter. Eius primaria urbs Funchalia. Ibi etiam oppid. Moncrixum et Fanum S. Crucis, cum 36. Paroeciis; Insul. protus Sancti in vicinia est. Baudrand. Mariana l. 20. c. 11. hist. Maff. l. 10. hist.II.MADERAvulgo quoque Madera, fluv. qui et Cayane. Oritur in America Meridionali in confinio Peruviae, versus Argenteam urbem; dein post longum cursum, in Amazonium fluv. se exonerat, infra Caianam provinc. Petr. Texeira.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.